PALICI

PALICI
I.
PALICI
qui et Delli, et Crateres nominantur, lacus, sive fontes in Sicilia sunt, qui continuâ eructatione, ad 3. circiter cubitus in altum efferuntur, cadentesque in se ipsos recipiuntur. Horum historiam et nominis originem, vide apud Macrob. loc. cit. et Diod. Sic. in fine l. 11. et apud Fazellum, qui seribit, eos hodie Naphthia vocari. Palicam urbem et Palicinum fontem habet Steph.
II.
PALICI
vel ut alii Palisci, gemini fratres, Iovis filii et Thaliae Nymphae, vel, ut alii volunt, Aetnae. Tradunt enim hanc Nympham, a Iove, in Sicilia iuxta Simaethum amnem, non longe a Catina urbe compressam, metu Iunonis optâsse, ut sibi terra dehisceret, et ab irâ Deae istius se occultaret. Quibus precibus exauditis, terra molliter dehiscens, intra viscera sua eam recepit, ubi illa legitimô tempore gemellos peperit, quos terra denuo se aperiens in lucem edidit: Unde et Palici dicti sunt, ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέςθαι, quod in terram demersi denuo sint reversi. Quam verum sit hoc etymon, postea videbimus. Ostendunt autem accolae 2 lacus, ex quibus fratres hosce putant emersisse, eosque dellos vocant, qui tantâ olim in veneratione habiti sunt, ut circa eos iuramenta exigi solerent, si quis in furti suspicionem incidisset, prius tamen acceptô fideiussore, qui si iuranti quid accidisset, praestaret, quod exitus ostenderet. nam quum rei negatae fides quaerebatur, et iusiurandum a suspecto petebatur, uterque ab omni contagione mundus ad Crateras accedebat; deinde loci Numine invocatô, iurabat; quod si iure fiebat, discedebat illaesus: si vero male iuratum esset, mox in lacu peribat periurus. Magnâ praeterea veneratione erat Palicorum templum, quod
cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divinô Palicorum responsô admoniti Siculi certum sacrificium fecerunt, post quod statim reversa est ubertas. Quapropter Siculi omne genus frugum congesserunt in Aram Palicorum, quae ob id pinguis a Virgilio dicitur Aen. l. 9. v. 585.
——— Simethia circum
Flumina, pinguis ubi et placabilis Ara Palici.
Palicorum Graecum etymon obtrudunt nobis Macrob. l. 5. c. 19. et Servius in cit. Virg. loc. Sed hae Gerrae Siculae sunt, inquit Bochart. in Chanaan, c. 28. l. 1. nugaeque nugacissimae, ab Aeschylo et aliis, non alia de causâ confictae, quam ut e Graecâ linguâ Palicorum nomen peterent, quod est plane Punicum. Palici enim Palichin vel Pelichin a Poenis nominati sunt, ut Athenis Σεμναὶ θεαὶ voce a veneratione deductâ. Syris enim verbum pelach signisicat colere et venerari. Quô ipsô nomine Aeschylus ipse insignivit, his verbis:
Σεμνοὺς Παλίκους Ζεὺς ἐφίεται καλεῖν.
Summos Palicos Iuppiter venerabiles
Voluit vocari. ———
Et vero Palicos non Iovis, sed Adrani esse filios ex Hesychio discimus: Α᾿δράνῳ, inquit, δύο γεννῶνται ὑιοὶ Παλικοὶ; quod multo est verisimilius, quia tam Palici, quam Adranus sunt εντόπιοι θεοὶ, extra Siciliam nullibi noti. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Palíci — PALÍCI, orum, waren zween Söhne des Jupiters und der Aetna, einer Nymphe, oder nach andern, der Thalia, einer Tochter des Vulcans, welche Jupiter, nachdem er sie zu Falle gebracht, aus Furcht vor der Juno, der Erde anbefahl, die sich denn aufthat …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • palici — PALÍCI, paliciuri, s.n. (reg.) Păhărel de vin sau de rachiu (de 50 de mililitri); conţinutul unui asemenea păhărel. – cf. scr. p o l i č. Trimis de valeriu, 12.07.2004. Sursa: DEX 98  palíci s. n., pl. palíciuri Trimis de siveco, 10.08.2004.… …   Dicționar Român

  • Palici — (spr. itschi), Gase aushauchender See bei der ital. Stadt Mineo …   Kleines Konversations-Lexikon

  • pălici — pălíci s.n. sg. (reg.) acţiunea soarelui, a vântului sau a gerului care ofileşte plantele. Trimis de blaurb, 30.08.2006. Sursa: DAR …   Dicționar Român

  • Palici — The Palici (Παλικοί in Greek), or Palaci, were a pair of indigenous Sicilian chthonic deities in Roman mythology, and to a lesser extent in Greek mythology. They are mentioned in Ovid V, 406, and in Virgil IX, 585. Their cult centered around… …   Wikipedia

  • Palici —    Divinità ctoniche, protettrici della zona vulcanica della piana di Catania furono ritenuti due figli gemelli di Zeus o del dio locale Adrano e della ninfa Talìa. Per sottrarsi alla persecuzione della gelosissima Era, Talìa si era fatta… …   Dizionario dei miti e dei personaggi della Grecia antica

  • Palici — ▪ ancient deities       ancient pair of local Sicilian gods who presided over the twin geysers still called Lago dei Palici, near Palagonia. The site became an asylum for escaped slaves, hence its importance as a symbol during the Sicilian slave… …   Universalium

  • Palici, Lago dēi — (spr. litschi), s. Mineo …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • ПАЛИКИ —    • Palīci,          Παλικοί, земные божества, почитаемые в Сицилии, вблизи Этны, в окрестностях города П.; они были близнецы и считались сыновьями Зевса и нимфы Фалеи, дочери Гефеста. Еще до рождения погруженные в землю вместе с матерью,… …   Реальный словарь классических древностей

  • Hephaestus — Infobox Greek deity Caption = Hephaestus in his forge, by Andrea Mantegna (1431 1506). Name = Hephaestus God of = God of Technology, Blacksmiths, Craftsmen, Artisans and Volcanoes Abode = Symbol = Parents = Hera and Zeus Consort = Aphrodite or… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”